143. Dom Grabowskich herbu Lubicz

Dobra Grabowo, Grabowo nowe, Grabowo stare w ziemi łomżyńskiej, powiecie zambrowskim, parafii zawadzkiej leża.

1439, in Actis terrestrubus Łomzensibus. Joannes succamerarius Wyszogrodensis de Grabowo, cum Paulo filiastro suo bona Grabowo 30 mansos in se continentia per medium perpetuis temporibus tenere submittit.

1465, in Actis terrestribus Łomzensibus. Paulus Grabowski capitaneus Łomzensis scribit se.

1471, in Ostrołęka. Termini ducales praesentibus Boleslao et Janusio Ducibus Masoviae, atque Paulo Grabowski vexillifero Ciechanoviensi, Barthossio de Kołaki judice Łomzensi, Jacobo Łysakowski subjudice Ciechanoviensi et aliis, celebrati fuerant, seu judicia in eisdem terminis ducalibus per eosdem Duces Masoviae et suprascriptos omnes expedita fuerant.

1472, in Łomza. In terminis ducalibus per Boleslaum et Janusium Duces Masoviae, atque Paulum Grabowski vexilliferum Cichanoviensem, Borek Schorc vicethesarium, Barthossium de Kołaki judicem Łomzensem, Paulum Kisielnicki subjudicem Łomzensem et alios dignitarios suarum Serenitatum celebratis, serenissimus Janusius Dux Masoviae inter Nicolaum, Mathiam et Joannem de Grabowo ex armis Lubiczy posuit vadium.

1475, in Łomza. Joannes Dux Masoviae, praesente Paulo de Grabowo vexillifero Ciechanovienski et capitaneo Visnensi multa contulit Privilegia.

1476, in Actis terrestrubus Ostrołencensibus. Paulus de Grabowo vexillifer Cichanoviensis et capitaneus Visnensis scribit se.

1503, in Actis terrestribus Łomzensibus. Joannes et Gregorius filii Jaroslai de Grabowo, Adam filius Michaelis de Grabowo scribunt se.

1504, ibidem. Sasinus filius olim Nicolai de Grabowo scribit se.

1506, ibidem. Sasinus et Albertus filii Nicolai de Grabowo scribunt se.

1510, ibidem. Joannes, Albertus et Nicolaus filii Michaelis de Grabowo scribunt se.

1512, ibidem. Stanislaus filius Woynonis de Grabowo scribit se.

1516, in Actis terrestribus Zambroviensibus. Alexius et Stanislaus filii Alberti de Grabowo scribunt se.

1528, in Actis terrestribus Zambroviensibus. Thomas filius Sasini de Grabowo scribit se.

1535, in Łomza. Petrus Gamrat episcopus Przemysliensis et in Ducatu Masoviae S. R. Majestatis commissarius generalis, autoritate et ex comissione ejusdem S. R. Majestatis Nicolao, Mathiae filiis Petri, Michaeli, Bernardo, Thomae filiis Sasini, Andreae, Mathiae filiis Stanislai, Paulo, Andreae filiis Mathiae, Troiano, Mathiae filiis Joannis, Mathiae filio Alexii de Grabowo Grabowskim 5 mansos super bonis eorum Grabowo in districtu Łomzensi jacentes, ultra Privilegium eorum originale excrescentes et adinventos, pro 60 sexagegenis perpetuo dando et vendendo contulit Privilegii literas,
Quarum literarum in Actis terrestribus Łomzensibus 1537 anno continetur Oblata.

1752, in Actis terrestribus Tykocinensibus. Josephus filius olim Alberti Grabowski in Grabowo antiqua haeres, districtus Zambroviensis incola, Sophiae Makowska Joannis et Theressiae de Milewskie conjugum Makowskich filiae, consorti vero suae summam inscribit.

1757, in Actis castr. Visnensibus. Sophia filia Joannis et Theressiae de Milewskie Makowskich conjugum, consors vero Josephi filii olim Alberti Grabowski districtus Zambroviensis incolae, eundem Joannem Makowski bonorum Makowo et Milewo haeredem, parentem suum de dota quietat

Ta Zofia z Makowskich Grabowska była matki naszej rodzoną siostrą.

1762, in Actis castr. Visnensibus. Anastasia olim Georgii et Theophilae Kruszewska conjugum Grabowskich filia, in bonis Krzewo post matrem suam haeredissa, et Casimirus filius olim Simonis Kapica de Kapice Starawieś haeres, districtus Branscensis incola, maritus ejus, seu invicem conjuges, Laurentium, Martinum et Lucam ejusdem olim Georgii Grabowski filios, de Grabowo Starawieś haeredes, districtus Zambroviensis incolas, fratres vero praefatae consortis germanos de dote ex bonis paternis Grabowo Starawieś eandem consortem concernenti quietant.

Ten Kazimierz Kapica do Ciołków Kapiców domu należał.

Odpowiedz

Plain text

  • Znaczniki HTML niedozwolone.
  • Adresy internetowe są automatycznie zamieniane w odnośniki, które można kliknąć.
  • Znaki końca linii i akapitu dodawane są automatycznie.
CAPTCHA
Jeżeli jesteś robotem, to nie umiesz wpisać tego, co jest tam napisane...